Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Hose VulgClem 13:1  Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.
Hose VulgClem 13:2  Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.
Hose VulgClem 13:3  Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
Hose VulgClem 13:4  Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.
Hose VulgClem 13:6  Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
Hose VulgClem 13:7  Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.
Hose VulgClem 13:8  Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.
Hose VulgClem 13:9  Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.
Hose VulgClem 13:10  Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.
Hose VulgClem 13:11  Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
Hose VulgClem 13:12  Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.
Hose VulgClem 13:13  Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.
Hose VulgClem 13:14  De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
Hose VulgClem 13:15  Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.