HOSEA
Chapter 14
Hose | VulgSist | 14:1 | Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae eius discindantur. | |
Hose | VulgSist | 14:3 | Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum. | |
Hose | VulgSist | 14:4 | Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli. | |
Hose | VulgSist | 14:5 | Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. | |
Hose | VulgSist | 14:8 | Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani. | |
Hose | VulgSist | 14:9 | Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est. | |