Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Hose VulgSist 8:1  In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.
Hose VulgSist 8:3  Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.
Hose VulgSist 8:4  Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes extiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:
Hose VulgSist 8:5  proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari?
Hose VulgSist 8:6  Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.
Hose VulgSist 8:7  Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
Hose VulgSist 8:8  Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Hose VulgSist 8:9  Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.
Hose VulgSist 8:10  Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.
Hose VulgSist 8:11  Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factae sunt ei arae in delictum.
Hose VulgSist 8:12  Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.
Hose VulgSist 8:13  Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
Hose VulgSist 8:14  Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra: et Iuda multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.