HOSEA
Chapter 10
Hose | VulgSist | 10:1 | Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulachris. | |
Hose | VulgSist | 10:2 | Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum. | |
Hose | VulgSist | 10:3 | Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis? | |
Hose | VulgSist | 10:4 | Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri. | |
Hose | VulgSist | 10:5 | Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae: quia luxit super eum populus eius, et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo. | |
Hose | VulgSist | 10:6 | Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. | |
Hose | VulgSist | 10:8 | Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. | |
Hose | VulgSist | 10:9 | Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis. | |
Hose | VulgSist | 10:10 | Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. | |
Hose | VulgSist | 10:11 | Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iuda, confringet sibi sulcos Iacob. | |
Hose | VulgSist | 10:12 | Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiae, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam. | |
Hose | VulgSist | 10:13 | Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. | |
Hose | VulgSist | 10:14 | Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa. | |