Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Hose VulgSist 5:1  Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor.
Hose VulgSist 5:2  Et victimas declinastis in profundum: et ego eruditor omnium eorum.
Hose VulgSist 5:3  Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.
Hose VulgSist 5:4  Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
Hose VulgSist 5:5  Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iuda cum eis.
Hose VulgSist 5:6  In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.
Hose VulgSist 5:7  In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis.
Hose VulgSist 5:8  Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin.
Hose VulgSist 5:9  Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem.
Hose VulgSist 5:10  Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam.
Hose VulgSist 5:11  Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio: quoniam coepit abire post sordes.
Hose VulgSist 5:12  Et ego quasi tinea Ephraim: et quasi putredo domui Iuda.
Hose VulgSist 5:13  Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
Hose VulgSist 5:14  Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat.
Hose VulgSist 5:15  Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.