Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Hose VulgSist 6:1  In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum:
Hose VulgSist 6:2  quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos.
Hose VulgSist 6:3  Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.
Hose VulgSist 6:4  Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
Hose VulgSist 6:5  Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur.
Hose VulgSist 6:6  Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta.
Hose VulgSist 6:7  Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me.
Hose VulgSist 6:8  Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
Hose VulgSist 6:9  Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichen: quia scelus operati sunt.
Hose VulgSist 6:10  In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel.
Hose VulgSist 6:11  Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.