Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Hose VulgSist 9:1  Noli laetari Israel, noli exultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Hose VulgSist 9:2  Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
Hose VulgSist 9:3  Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
Hose VulgSist 9:4  Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum quasi panis lugentium. omnes, qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animae ipsorum, non intrabit in domum Domini.
Hose VulgSist 9:5  Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
Hose VulgSist 9:6  Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum.
Hose VulgSist 9:7  Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae.
Hose VulgSist 9:8  Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias eius, insania in domo Dei eius.
Hose VulgSist 9:9  Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
Hose VulgSist 9:10  Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea, quae dilexerunt.
Hose VulgSist 9:11  Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
Hose VulgSist 9:12  Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: sed et vae eis cum recessero ab eis.
Hose VulgSist 9:13  Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
Hose VulgSist 9:14  Da eis Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
Hose VulgSist 9:15  Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes.
Hose VulgSist 9:16  Percussus est Ephraim, radix eorum exiccata est: fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
Hose VulgSist 9:17  Abiiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus.