I CORINTHIANS
Chapter 13
I Co | Vulgate | 13:1 | si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens | |
I Co | Vulgate | 13:2 | et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum | |
I Co | Vulgate | 13:3 | et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest | |
I Co | Vulgate | 13:4 | caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur | |
I Co | Vulgate | 13:8 | caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur | |
I Co | Vulgate | 13:11 | cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli | |
I Co | Vulgate | 13:12 | videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum | |