I CORINTHIANS
Chapter 5
I Co | VulgClem | 5:1 | Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. | |
I Co | VulgClem | 5:2 | Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. | |
I Co | VulgClem | 5:3 | Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, | |
I Co | VulgClem | 5:4 | in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, | |
I Co | VulgClem | 5:5 | tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. | |
I Co | VulgClem | 5:6 | Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ? | |
I Co | VulgClem | 5:7 | Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. | |
I Co | VulgClem | 5:8 | Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis. | |
I Co | VulgClem | 5:10 | non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. | |
I Co | VulgClem | 5:11 | Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. | |
I Co | VulgClem | 5:12 | Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ? | |