I CORINTHIANS
Chapter 9
I Co | VulgClem | 9:1 | Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ? | |
I Co | VulgClem | 9:2 | Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. | |
I Co | VulgClem | 9:5 | numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? | |
I Co | VulgClem | 9:7 | Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? | |
I Co | VulgClem | 9:9 | Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ? | |
I Co | VulgClem | 9:10 | an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi. | |
I Co | VulgClem | 9:11 | Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? | |
I Co | VulgClem | 9:12 | Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. | |
I Co | VulgClem | 9:13 | Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ? | |
I Co | VulgClem | 9:15 | Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. | |
I Co | VulgClem | 9:16 | Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero. | |
I Co | VulgClem | 9:17 | Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est. | |
I Co | VulgClem | 9:18 | Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. | |
I Co | VulgClem | 9:21 | iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. | |
I Co | VulgClem | 9:22 | Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. | |
I Co | VulgClem | 9:24 | Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis. | |
I Co | VulgClem | 9:25 | Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam. | |
I Co | VulgClem | 9:26 | Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans : | |