I CORINTHIANS
Chapter 15
I Co | VulgClem | 15:1 | Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, | |
I Co | VulgClem | 15:2 | per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. | |
I Co | VulgClem | 15:3 | Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas : | |
I Co | VulgClem | 15:6 | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : | |
I Co | VulgClem | 15:9 | Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. | |
I Co | VulgClem | 15:10 | Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum : | |
I Co | VulgClem | 15:12 | Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ? | |
I Co | VulgClem | 15:14 | Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra : | |
I Co | VulgClem | 15:15 | invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. | |
I Co | VulgClem | 15:17 | Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris. | |
I Co | VulgClem | 15:19 | Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. | |
I Co | VulgClem | 15:23 | Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. | |
I Co | VulgClem | 15:24 | Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. | |
I Co | VulgClem | 15:26 | Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat : | |
I Co | VulgClem | 15:28 | Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. | |
I Co | VulgClem | 15:29 | Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ? | |
I Co | VulgClem | 15:31 | Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. | |
I Co | VulgClem | 15:32 | Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. | |
I Co | VulgClem | 15:34 | Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. | |
I Co | VulgClem | 15:37 | et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. | |
I Co | VulgClem | 15:39 | Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. | |
I Co | VulgClem | 15:40 | Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. | |
I Co | VulgClem | 15:41 | Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : | |
I Co | VulgClem | 15:42 | sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. | |
I Co | VulgClem | 15:43 | Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute : | |
I Co | VulgClem | 15:44 | seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est : | |
I Co | VulgClem | 15:45 | Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. | |
I Co | VulgClem | 15:50 | Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit. | |
I Co | VulgClem | 15:52 | In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur. | |
I Co | VulgClem | 15:53 | Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem. | |
I Co | VulgClem | 15:54 | Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria. | |
I Co | VulgClem | 15:57 | Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. | |