I CORINTHIANS
Chapter 11
I Co | VulgClem | 11:2 | Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. | |
I Co | VulgClem | 11:3 | Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus. | |
I Co | VulgClem | 11:5 | Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur. | |
I Co | VulgClem | 11:6 | Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. | |
I Co | VulgClem | 11:7 | Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. | |
I Co | VulgClem | 11:14 | Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi : | |
I Co | VulgClem | 11:15 | mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. | |
I Co | VulgClem | 11:16 | Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. | |
I Co | VulgClem | 11:17 | Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. | |
I Co | VulgClem | 11:18 | Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. | |
I Co | VulgClem | 11:21 | Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. | |
I Co | VulgClem | 11:22 | Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo. | |
I Co | VulgClem | 11:23 | Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, | |
I Co | VulgClem | 11:24 | et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem. | |
I Co | VulgClem | 11:25 | Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. | |
I Co | VulgClem | 11:26 | Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. | |
I Co | VulgClem | 11:27 | Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. | |
I Co | VulgClem | 11:29 | Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. | |