I CORINTHIANS
Chapter 10
I Co | VulgClem | 10:1 | Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, | |
I Co | VulgClem | 10:4 | et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : | |
I Co | VulgClem | 10:6 | Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. | |
I Co | VulgClem | 10:7 | Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. | |
I Co | VulgClem | 10:8 | Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. | |
I Co | VulgClem | 10:9 | Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. | |
I Co | VulgClem | 10:10 | Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. | |
I Co | VulgClem | 10:11 | Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. | |
I Co | VulgClem | 10:13 | Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. | |
I Co | VulgClem | 10:16 | Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? | |
I Co | VulgClem | 10:17 | Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. | |
I Co | VulgClem | 10:18 | Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? | |
I Co | VulgClem | 10:19 | Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ? | |
I Co | VulgClem | 10:20 | Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum : | |
I Co | VulgClem | 10:21 | non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. | |
I Co | VulgClem | 10:22 | An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. | |
I Co | VulgClem | 10:25 | Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | |
I Co | VulgClem | 10:27 | Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | |
I Co | VulgClem | 10:28 | Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : | |
I Co | VulgClem | 10:29 | conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? | |
I Co | VulgClem | 10:31 | Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. | |