Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 16
II C VulgSist 16:1  Anno autem trigesimo sexto regni eius, ascendit Baasa rex Israel in Iudam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
II C VulgSist 16:2  Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:
II C VulgSist 16:3  Foedus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere.
II C VulgSist 16:4  Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
II C VulgSist 16:5  Quod cum audisset Baasa desiit aedificare Rama, et intermisit opus suum.
II C VulgSist 16:6  Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa, et Maspha.
II C VulgSist 16:7  In tempore illo venit Hanani propheta ad Asam regem Iuda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.
II C VulgSist 16:8  Nonne Aethiopes, et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia: quos, cum in Domino credidisses, tradidit in manu tua?
II C VulgSist 16:9  Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore adversum te bella consurgent.
II C VulgSist 16:10  Iratusque Asa adversus Videntem, iussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
II C VulgSist 16:11  Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
II C VulgSist 16:12  Aegrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
II C VulgSist 16:13  Dormivitque cum patribus suis: et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
II C VulgSist 16:14  Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in Civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.