Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 19
II C VulgSist 19:1  Reversus est autem Iosaphat rex Iuda in domum suam pacifice in Ierusalem.
II C VulgSist 19:2  Cui occurrit Iehu filius Henani Videns, et ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
II C VulgSist 19:3  sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
II C VulgSist 19:4  Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem: rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
II C VulgSist 19:5  Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca,
II C VulgSist 19:6  et praecipiens iudicibus, Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis iudicium, sed Domini: et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit.
II C VulgSist 19:7  Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
II C VulgSist 19:8  In Ierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas, et Sacerdotes, et Principes familiarum ex Israel, ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius.
II C VulgSist 19:9  Praecepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
II C VulgSist 19:10  Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quaestio est de lege, de mandato, de ceremoniis, de iustificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis.
II C VulgSist 19:11  Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his, quae ad Deum pertinent, praesidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis, confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.