JOSHUA
Chapter 16
Josh | VulgCont | 16:1 | Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quæ ascendit de Iericho ad montem Bethel: | |
Josh | VulgCont | 16:3 | Et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno: | |
Josh | VulgCont | 16:5 | Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem. | |
Josh | VulgCont | 16:6 | Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe. | |
Josh | VulgCont | 16:7 | Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem. | |
Josh | VulgCont | 16:8 | De Taphua pertransit contra mare in Vallem Arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. | |
Josh | VulgCont | 16:9 | Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. | |