Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Josh VulgCont 6:1  Iericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
Josh VulgCont 6:2  Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manu tua Iericho, et regem eius, omnesque fortes viros.
Josh VulgCont 6:3  Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
Josh VulgCont 6:4  Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in iubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
Josh VulgCont 6:5  Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
Josh VulgCont 6:6  Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem iubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
Josh VulgCont 6:7  Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini.
Josh VulgCont 6:8  Cumque Iosue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini,
Josh VulgCont 6:9  omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
Josh VulgCont 6:10  Præceperat autem Iosue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
Josh VulgCont 6:11  Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi.
Josh VulgCont 6:12  Igitur Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
Josh VulgCont 6:13  et septem ex eis septem buccinas, quarum in iubileo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
Josh VulgCont 6:14  Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Josh VulgCont 6:15  Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
Josh VulgCont 6:16  Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem:
Josh VulgCont 6:17  sitque civitas hæc anathema: et omnia quæ in ea sunt, Domino. Sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuncios quos direximus.
Josh VulgCont 6:18  Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
Josh VulgCont 6:19  Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris eius.
Josh VulgCont 6:20  Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
Josh VulgCont 6:21  et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Josh VulgCont 6:22  Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi iuramento firmastis.
Josh VulgCont 6:23  Ingressique iuvenes, eduxerunt Rahab, et parentes eius, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
Josh VulgCont 6:24  Urbem autem, et omnia, quæ erant in ea, succenderunt; absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.
Josh VulgCont 6:25  Rahab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia quæ habebat, fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuncios, quos miserat ut explorarent Iericho. In tempore illo, imprecatus est Iosue, dicens:
Josh VulgCont 6:26  Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum ponat portas eius.
Josh VulgCont 6:27  Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius vulgatum est in omni terra.