JOSHUA
Chapter 13
Josh | VulgCont | 13:1 | Iosue senex, provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: | |
Josh | VulgCont | 13:3 | A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra Aquilonem: Terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. | |
Josh | VulgCont | 13:4 | Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis Terra Chanaan, et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrhæi, | |
Josh | VulgCont | 13:5 | eiusque confinia. Libani quoque regio contra Orientem a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath. | |
Josh | VulgCont | 13:6 | Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad Aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem hereditatis Israel, sicut præcepi tibi. | |
Josh | VulgCont | 13:8 | cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis, ad orientalem plagam. | |
Josh | VulgCont | 13:9 | Ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon: | |
Josh | VulgCont | 13:10 | et cunctas civitates Sehon, regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon usque ad terminos filiorum Ammon: | |
Josh | VulgCont | 13:11 | et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, | |
Josh | VulgCont | 13:12 | omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit. | |
Josh | VulgCont | 13:13 | Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem. | |
Josh | VulgCont | 13:14 | Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israel, ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. | |
Josh | VulgCont | 13:16 | Fuitque terminus eorum ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle eiusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba, | |
Josh | VulgCont | 13:17 | et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque, et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, | |
Josh | VulgCont | 13:21 | et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores Terræ. | |
Josh | VulgCont | 13:22 | Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. | |
Josh | VulgCont | 13:23 | Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. | |
Josh | VulgCont | 13:24 | Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem, cuius hæc divisio est. | |
Josh | VulgCont | 13:25 | Terminus Iaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroer, quæ est contra Rabba: | |
Josh | VulgCont | 13:26 | et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir: | |
Josh | VulgCont | 13:27 | in valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: huius quoque finis, Iordanis est usque ad extremam partem maris Cenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. | |
Josh | VulgCont | 13:29 | Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem, | |
Josh | VulgCont | 13:30 | cuius hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida: | |
Josh | VulgCont | 13:31 | et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir iuxta cognationes suas. | |
Josh | VulgCont | 13:32 | Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad Orientalem plagam. | |