Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Josh VulgCont 5:1  Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Iordanem ad Occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel.
Josh VulgCont 5:2  Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel.
Josh VulgCont 5:3  Fecit quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle præputiorum.
Josh VulgCont 5:4  Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,
Josh VulgCont 5:5  qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
Josh VulgCont 5:6  per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante iuraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
Josh VulgCont 5:7  Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Iosue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
Josh VulgCont 5:8  Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
Josh VulgCont 5:9  Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.
Josh VulgCont 5:10  Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase, quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho:
Josh VulgCont 5:11  et comederunt de frugibus Terræ die altero, azymos panes, et polentam eiusdem anni.
Josh VulgCont 5:12  Defecitque manna postquam comederunt de frugibus Terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus præsentis anni Terræ Chanaan.
Josh VulgCont 5:13  Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
Josh VulgCont 5:14  Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
Josh VulgCont 5:15  Cecidit Iosue pronus in terram. Et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
Josh VulgCont 5:16  Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.