JOSHUA
Chapter 1
Josh | VulgHetz | 1:1 | Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: | |
Josh | VulgHetz | 1:2 | Moyses servus meus mortuus est: surge. et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum, in Terram, quam ego dabo filiis Israel. | |
Josh | VulgHetz | 1:3 | Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. | |
Josh | VulgHetz | 1:4 | A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. | |
Josh | VulgHetz | 1:5 | Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te. | |
Josh | VulgHetz | 1:6 | Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic Terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis. | |
Josh | VulgHetz | 1:7 | Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. | |
Josh | VulgHetz | 1:8 | Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. | |
Josh | VulgHetz | 1:9 | Ecce præcipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. | |
Josh | VulgHetz | 1:10 | Præcepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: | |
Josh | VulgHetz | 1:11 | Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. | |
Josh | VulgHetz | 1:13 | Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem Terram. | |
Josh | VulgHetz | 1:14 | Uxores vestræ, et filii, ac iumenta manebunt in Terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, | |
Josh | VulgHetz | 1:15 | donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque Terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in Terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum. | |
Josh | VulgHetz | 1:16 | Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia, quæ præcepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus. | |
Josh | VulgHetz | 1:17 | Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. | |