JOSHUA
Chapter 23
Josh | VulgHetz | 23:1 | Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israeli, subiectis in gyro nationibus universis, et Iosue iam longævo, et persenilis ætatis: | |
Josh | VulgHetz | 23:2 | vocavit Iosue omnem Israelem, maioresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris ætatis sum: | |
Josh | VulgHetz | 23:3 | vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quo modo pro vobis ipse pugnaverit: | |
Josh | VulgHetz | 23:4 | et nunc quia vobis sorte divisit omnem Terram, ab Orientali parte Iordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes: | |
Josh | VulgHetz | 23:5 | Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis Terram, sicut vobis pollicitus est. | |
Josh | VulgHetz | 23:6 | tantum confortamini, et estote soliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram: | |
Josh | VulgHetz | 23:7 | ne postquam intraveritis ad Gentes, quæ inter vos futuræ sunt, iuretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: | |
Josh | VulgHetz | 23:9 | Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. | |
Josh | VulgHetz | 23:10 | Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. | |
Josh | VulgHetz | 23:12 | Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare: | |
Josh | VulgHetz | 23:13 | iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis. | |
Josh | VulgHetz | 23:14 | En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum. | |
Josh | VulgHetz | 23:15 | Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis, | |