Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next
Chapter 1
Josh VulgSist 1:1  Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
Josh VulgSist 1:2  Moyses servus meus mortuus est: surge. et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum, in Terram, quam ego dabo filiis Israel.
Josh VulgSist 1:3  Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
Josh VulgSist 1:4  A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
Josh VulgSist 1:5  Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Josh VulgSist 1:6  Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic Terram, pro qua iuravi patribus tuis, ut traderem eam illis.
Josh VulgSist 1:7  Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis.
Josh VulgSist 1:8  Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
Josh VulgSist 1:9  Ecce praecipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris.
Josh VulgSist 1:10  Praecepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:
Josh VulgSist 1:11  Praeparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Josh VulgSist 1:12  Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse ait:
Josh VulgSist 1:13  Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem Terram.
Josh VulgSist 1:14  Uxores vestrae, et filii, ac iumenta manebunt in Terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
Josh VulgSist 1:15  donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque Terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in Terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum.
Josh VulgSist 1:16  Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.
Josh VulgSist 1:17  Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
Josh VulgSist 1:18  Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. tu tantum confortare, et viriliter age.