Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Josh VulgSist 5:1  Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Iordanem ad Occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel.
Josh VulgSist 5:2  Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel.
Josh VulgSist 5:3  Fecit quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum.
Josh VulgSist 5:4  Haec autem causa est secundae circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus,
Josh VulgSist 5:5  qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
Josh VulgSist 5:6  per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante iuraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
Josh VulgSist 5:7  Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Iosue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
Josh VulgSist 5:8  Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
Josh VulgSist 5:9  Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem.
Josh VulgSist 5:10  Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase, quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho:
Josh VulgSist 5:11  et comederunt de frugibus Terrae die altero, azymos panes, et polentam eiusdem anni.
Josh VulgSist 5:12  Defecitque manna postquam comederunt de frugibus Terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni Terrae Chanaan.
Josh VulgSist 5:13  Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
Josh VulgSist 5:14  Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
Josh VulgSist 5:15  Cecidit Iosue pronus in terram. Et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
Josh VulgSist 5:16  Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.