JUDITH
Chapter 1
| Judi | Vulgate | 1:1 | Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis | |
| Judi | Vulgate | 1:2 | ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum | |
| Judi | Vulgate | 1:3 | per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium | |
| Judi | Vulgate | 1:4 | et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum | |
| Judi | Vulgate | 1:5 | anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum | |
| Judi | Vulgate | 1:6 | in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum | |
| Judi | Vulgate | 1:7 | tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano | |
| Judi | Vulgate | 1:8 | et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon | |
| Judi | Vulgate | 1:9 | et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae | |
| Judi | Vulgate | 1:11 | qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt | |