JUDITH
Chapter 14
Judi | Vulgate | 14:1 | dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros | |
Judi | Vulgate | 14:2 | et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes | |
Judi | Vulgate | 14:4 | cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor | |
Judi | Vulgate | 14:5 | cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris | |
Judi | Vulgate | 14:6 | tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem | |
Judi | Vulgate | 14:7 | mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu | |
Judi | Vulgate | 14:9 | porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret | |
Judi | Vulgate | 14:11 | sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis | |
Judi | Vulgate | 14:12 | intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium | |
Judi | Vulgate | 14:13 | tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire | |
Judi | Vulgate | 14:14 | sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua | |
Judi | Vulgate | 14:16 | et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo | |
Judi | Vulgate | 14:17 | quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde | |