Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Judi Vulgate 8:1  et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben
Judi Vulgate 8:2  et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae
Judi Vulgate 8:3  instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis
Judi Vulgate 8:4  erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et mensibus sex
Judi Vulgate 8:5  et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur
Judi Vulgate 8:6  et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel
Judi Vulgate 8:7  erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas
Judi Vulgate 8:8  et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum
Judi Vulgate 8:9  haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin
Judi Vulgate 8:10  et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium
Judi Vulgate 8:12  non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat
Judi Vulgate 8:13  posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei
Judi Vulgate 8:14  sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus
Judi Vulgate 8:15  non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur
Judi Vulgate 8:16  et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi
Judi Vulgate 8:17  dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur
Judi Vulgate 8:18  quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos
Judi Vulgate 8:19  pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum
Judi Vulgate 8:20  expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster
Judi Vulgate 8:21  et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum
Judi Vulgate 8:22  memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est
Judi Vulgate 8:23  sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles
Judi Vulgate 8:24  illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt
Judi Vulgate 8:25  exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt
Judi Vulgate 8:26  et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
Judi Vulgate 8:27  sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus
Judi Vulgate 8:28  et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio
Judi Vulgate 8:29  nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum
Judi Vulgate 8:30  et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis
Judi Vulgate 8:31  ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus
Judi Vulgate 8:32  stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel
Judi Vulgate 8:33  vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum
Judi Vulgate 8:34  et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt