MICAH
Chapter 1
Mica | VulgCont | 1:1 | Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda: quod vidit super Samariam, et Ierusalem. | |
Mica | VulgCont | 1:2 | Audite populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. | |
Mica | VulgCont | 1:3 | Quia ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terræ. | |
Mica | VulgCont | 1:4 | Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ, quæ decurrunt in præceps. | |
Mica | VulgCont | 1:5 | In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. quod scelus Iacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Iudæ? nonne Ierusalem? | |
Mica | VulgCont | 1:6 | et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo. | |
Mica | VulgCont | 1:7 | Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. | |
Mica | VulgCont | 1:8 | Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum. | |
Mica | VulgCont | 1:9 | Quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. | |
Mica | VulgCont | 1:10 | In Geth nolite annunciare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite. | |
Mica | VulgCont | 1:11 | Et transite vobis habitatio, Pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum Domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. | |
Mica | VulgCont | 1:12 | Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. | |
Mica | VulgCont | 1:13 | Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. | |
Mica | VulgCont | 1:14 | Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth: domus Mendacii in deceptionem regibus Israel. | |
Mica | VulgCont | 1:15 | Adhuc heredem adducam tibi quæ habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel. | |