MICAH
Chapter 1
| Mica | Vulgate | 1:1 | verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem | |
| Mica | Vulgate | 1:2 | audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo | |
| Mica | Vulgate | 1:3 | quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae | |
| Mica | Vulgate | 1:4 | et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps | |
| Mica | Vulgate | 1:5 | in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem | |
| Mica | Vulgate | 1:6 | et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo | |
| Mica | Vulgate | 1:7 | et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur | |
| Mica | Vulgate | 1:8 | super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum | |
| Mica | Vulgate | 1:9 | quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem | |
| Mica | Vulgate | 1:10 | in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite | |
| Mica | Vulgate | 1:11 | et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet | |
| Mica | Vulgate | 1:12 | quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem | |
| Mica | Vulgate | 1:13 | tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel | |
| Mica | Vulgate | 1:14 | propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel | |
| Mica | Vulgate | 1:15 | adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel | |