NAHUM
Chapter 2
| Nahu | VulgSist | 2:1 | Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. | |
| Nahu | VulgSist | 2:2 | Quia sicut reddidit Dominus superbiam Iacob, sic superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. | |
| Nahu | VulgSist | 2:3 | Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igneae habenae currus in die praeparationis eius, et agitatores consopiti sunt. | |
| Nahu | VulgSist | 2:4 | In itineribus conturbati sunt: quadrigae collisae sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. | |
| Nahu | VulgSist | 2:5 | Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros eius, et praeparabitur umbraculum. | |
| Nahu | VulgSist | 2:7 | Et miles captivus abductus est: et ancillae eius minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis. | |
| Nahu | VulgSist | 2:8 | Et Ninive quasi piscina aquarum aquae eius: ipsi vero fugerunt: state, state, et non est qui revertatur. | |
| Nahu | VulgSist | 2:9 | Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. | |
| Nahu | VulgSist | 2:10 | Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo ollae. | |
| Nahu | VulgSist | 2:11 | Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat? | |
| Nahu | VulgSist | 2:12 | Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis: et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. | |