NAHUM
Chapter 1
Nahu | VulgSist | 1:2 | Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. | |
Nahu | VulgSist | 1:3 | Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viae eius, et nebulae pulvis pedum eius. | |
Nahu | VulgSist | 1:4 | Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit. | |
Nahu | VulgSist | 1:5 | Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo. | |
Nahu | VulgSist | 1:6 | Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petrae dissolutae sunt ab eo. | |
Nahu | VulgSist | 1:8 | et in diluvio praetereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebrae. | |
Nahu | VulgSist | 1:9 | Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio. | |
Nahu | VulgSist | 1:10 | Quia sicut spinae seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena. | |
Nahu | VulgSist | 1:11 | Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans praevaricationem. | |
Nahu | VulgSist | 1:12 | Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra. | |
Nahu | VulgSist | 1:14 | Et praecipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. | |