NAHUM
Chapter 2
Nahu | VulgClem | 2:1 | Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. | |
Nahu | VulgClem | 2:2 | Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. | |
Nahu | VulgClem | 2:3 | Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. | |
Nahu | VulgClem | 2:4 | In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. | |
Nahu | VulgClem | 2:5 | Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum. | |
Nahu | VulgClem | 2:7 | Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis. | |
Nahu | VulgClem | 2:8 | Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur. | |
Nahu | VulgClem | 2:9 | Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. | |
Nahu | VulgClem | 2:10 | Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ. | |
Nahu | VulgClem | 2:11 | Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat ? | |
Nahu | VulgClem | 2:12 | Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina. | |