NAHUM
Chapter 1
Nahu | VulgClem | 1:2 | Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. | |
Nahu | VulgClem | 1:3 | Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. | |
Nahu | VulgClem | 1:4 | Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. | |
Nahu | VulgClem | 1:5 | Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. | |
Nahu | VulgClem | 1:6 | Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. | |
Nahu | VulgClem | 1:8 | Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. | |
Nahu | VulgClem | 1:9 | Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio, | |
Nahu | VulgClem | 1:10 | quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. | |
Nahu | VulgClem | 1:11 | Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. | |
Nahu | VulgClem | 1:12 | Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra. | |
Nahu | VulgClem | 1:14 | Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. | |