Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NEHEMIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Nehe VulgCont 5:1  Et factus est clamor populi, et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudæos.
Nehe VulgCont 5:2  Et erant qui dicerent: Filii nostri, et filiæ nostræ multæ sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
Nehe VulgCont 5:3  Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
Nehe VulgCont 5:4  Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:
Nehe VulgCont 5:5  et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri. Ecce nos subiugamus filios nostros, et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi, et agros nostros et vineas nostras alii possident.
Nehe VulgCont 5:6  Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc:
Nehe VulgCont 5:7  cogitavique cor meum mecum: et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
Nehe VulgCont 5:8  et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudæos, qui venditi fuerant Gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Nehe VulgCont 5:9  Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a Gentibus inimicis nostris?
Nehe VulgCont 5:10  Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum: non repetamus in commune istud, æs alienum concedamus, quod debetur nobis.
Nehe VulgCont 5:11  Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
Nehe VulgCont 5:12  Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi Sacerdotes, et adiuravi eos, ut facerent iuxta quod dixeram.
Nehe VulgCont 5:13  Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Nehe VulgCont 5:14  A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas, quæ ducibus debebantur, non comedimus.
Nehe VulgCont 5:15  Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
Nehe VulgCont 5:16  quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Nehe VulgCont 5:17  Iudæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de Gentibus, quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
Nehe VulgCont 5:18  Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quæsivi: valde enim attenuatus erat populus.
Nehe VulgCont 5:19  Memento mei, Deus meus, in bonum secundum omnia, quæ feci populo huic.