SONG OF SOLOMON
Chapter 3
Song | Vulgate | 3:1 | in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni | |
Song | Vulgate | 3:2 | surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni | |
Song | Vulgate | 3:4 | paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae | |
Song | Vulgate | 3:5 | adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit | |
Song | Vulgate | 3:6 | quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii | |
Song | Vulgate | 3:8 | omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos | |
Song | Vulgate | 3:10 | columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem | |