Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next
Chapter 1
Song Vulgate 1:1  osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
Song Vulgate 1:2  fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
Song Vulgate 1:3  trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
Song Vulgate 1:4  nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
Song Vulgate 1:5  nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
Song Vulgate 1:6  indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
Song Vulgate 1:7  si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
Song Vulgate 1:8  equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
Song Vulgate 1:9  pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
Song Vulgate 1:10  murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
Song Vulgate 1:11  dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
Song Vulgate 1:12  fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
Song Vulgate 1:13  botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
Song Vulgate 1:14  ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
Song Vulgate 1:15  ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
Song Vulgate 1:16  tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina