Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Song Vulgate 2:2  sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Song Vulgate 2:3  sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
Song Vulgate 2:4  introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
Song Vulgate 2:5  fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
Song Vulgate 2:6  leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Song Vulgate 2:7  adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
Song Vulgate 2:8  vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
Song Vulgate 2:9  similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
Song Vulgate 2:10  et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
Song Vulgate 2:11  iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
Song Vulgate 2:12  flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
Song Vulgate 2:13  ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
Song Vulgate 2:14  columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Song Vulgate 2:15  capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
Song Vulgate 2:16  dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
Song Vulgate 2:17  donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether