SONG OF SOLOMON
Chapter 8
Song | Vulgate | 8:1 | quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat | |
Song | Vulgate | 8:2 | adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum | |
Song | Vulgate | 8:4 | adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit | |
Song | Vulgate | 8:5 | quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua | |
Song | Vulgate | 8:6 | pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum | |
Song | Vulgate | 8:7 | aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum | |
Song | Vulgate | 8:8 | soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est | |
Song | Vulgate | 8:9 | si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis | |
Song | Vulgate | 8:10 | ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens | |
Song | Vulgate | 8:11 | vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos | |
Song | Vulgate | 8:12 | vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius | |