SONG OF SOLOMON
Chapter 4
Song | Vulgate | 4:1 | quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad | |
Song | Vulgate | 4:2 | dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas | |
Song | Vulgate | 4:3 | sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet | |
Song | Vulgate | 4:4 | sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium | |
Song | Vulgate | 4:6 | donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis | |
Song | Vulgate | 4:8 | veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum | |
Song | Vulgate | 4:9 | vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui | |
Song | Vulgate | 4:10 | quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata | |
Song | Vulgate | 4:11 | favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis | |
Song | Vulgate | 4:14 | nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis | |