Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Song VulgHetz 5:1  Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
Song VulgHetz 5:2  Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Song VulgHetz 5:3  Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
Song VulgHetz 5:4  Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius.
Song VulgHetz 5:5  Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Song VulgHetz 5:6  Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quæsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.
Song VulgHetz 5:7  Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Song VulgHetz 5:8  Adiuro vos filiæ Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo.
Song VulgHetz 5:9  Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?
Song VulgHetz 5:10  Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
Song VulgHetz 5:11  Caput eius aurum optimum: Comæ eius sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
Song VulgHetz 5:12  Oculi eius sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident iuxta fluenta plenissima.
Song VulgHetz 5:13  Genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam.
Song VulgHetz 5:14  Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris.
Song VulgHetz 5:15  Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri.
Song VulgHetz 5:16  Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Ierusalem.
Song VulgHetz 5:17  Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus, et quæremus eum tecum?