SONG OF SOLOMON
Chapter 6
Song | VulgHetz | 6:1 | Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. | |
Song | VulgHetz | 6:3 | Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata. | |
Song | VulgHetz | 6:4 | Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad. | |
Song | VulgHetz | 6:5 | Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. | |
Song | VulgHetz | 6:7 | Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. | |
Song | VulgHetz | 6:8 | Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genitrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt: reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. | |
Song | VulgHetz | 6:9 | Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? | |
Song | VulgHetz | 6:10 | Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. | |