ZECHARIAH
Chapter 2
Zech | VulgSist | 2:2 | Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius. | |
Zech | VulgSist | 2:3 | Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius. | |
Zech | VulgSist | 2:4 | Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum, et iumentorum in medio eius. | |
Zech | VulgSist | 2:5 | Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius. | |
Zech | VulgSist | 2:6 | O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. | |
Zech | VulgSist | 2:8 | quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: | |
Zech | VulgSist | 2:9 | quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. | |
Zech | VulgSist | 2:10 | Lauda, et laetare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. | |
Zech | VulgSist | 2:11 | Et applicabuntur Gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. | |
Zech | VulgSist | 2:12 | Et possidebit Dominus Iuda partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem. | |