Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZECHARIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 7
Zech VulgHetz 7:1  Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Zech VulgHetz 7:2  Et miserunt ad domum Dei Sarasar, et Rogommelech, et viri, qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini:
Zech VulgHetz 7:3  ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis loquentes: numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut iam feci multis annis?
Zech VulgHetz 7:4  Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:
Zech VulgHetz 7:5  Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid ieiunium ieiunastis mihi?
Zech VulgHetz 7:6  et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis?
Zech VulgHetz 7:7  Numquid non sunt verba, quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur, ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur?
Zech VulgHetz 7:8  Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens:
Zech VulgHetz 7:9  Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam, et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
Zech VulgHetz 7:10  Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Zech VulgHetz 7:11  Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
Zech VulgHetz 7:12  Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Zech VulgHetz 7:13  Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Zech VulgHetz 7:14  Et dispersi eos per omnia regna, quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.