Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
AMOS
1 2 3 4 5 6 7 8 9
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Amos VulgHetz 2:1  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.
Amos VulgHetz 2:2  Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ:
Amos VulgHetz 2:3  et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus.
Amos VulgHetz 2:4  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.
Amos VulgHetz 2:5  Et mittam ignem in Iuda, et devorabit ædes Ierusalem.
Amos VulgHetz 2:6  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis.
Amos VulgHetz 2:7  Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
Amos VulgHetz 2:8  Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
Amos VulgHetz 2:9  Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter.
Amos VulgHetz 2:10  Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrhæi.
Amos VulgHetz 2:11  Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris nazaræos: numquid non ita est filii Israel dicit Dominus?
Amos VulgHetz 2:12  Et propinabitis nazaræis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis.
Amos VulgHetz 2:13  Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.
Amos VulgHetz 2:14  Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
Amos VulgHetz 2:15  et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
Amos VulgHetz 2:16  et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.