AMOS
Chapter 3
Amos | VulgCont | 3:1 | Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omnem cognationem, quam eduxi de Terra Ægypti, dicens: | |
Amos | VulgCont | 3:2 | Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. | |
Amos | VulgCont | 3:4 | Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? | |
Amos | VulgCont | 3:5 | Numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit? | |
Amos | VulgCont | 3:6 | Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? | |
Amos | VulgCont | 3:7 | Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. | |
Amos | VulgCont | 3:9 | Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus Terræ Ægypti: et dicite: Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio eius, et calumniam patientes in penetralibus eius. | |
Amos | VulgCont | 3:10 | Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem, et rapinas in ædibus suis. | |
Amos | VulgCont | 3:11 | Propterea, hæc dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tuæ. | |
Amos | VulgCont | 3:12 | Hæc dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ: sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. | |
Amos | VulgCont | 3:14 | quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. | |