AMOS
Chapter 5
Amos | VulgCont | 5:1 | Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. | |
Amos | VulgCont | 5:3 | Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. | |
Amos | VulgCont | 5:5 | Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. | |
Amos | VulgCont | 5:6 | Quærite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel. | |
Amos | VulgCont | 5:8 | Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen est eius. | |
Amos | VulgCont | 5:11 | Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. | |
Amos | VulgCont | 5:12 | Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta: | |
Amos | VulgCont | 5:14 | Quærite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. | |
Amos | VulgCont | 5:15 | Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph. | |
Amos | VulgCont | 5:16 | Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! Et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere. | |
Amos | VulgCont | 5:17 | Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. | |
Amos | VulgCont | 5:18 | Væ desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et non lux. | |
Amos | VulgCont | 5:19 | Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. | |
Amos | VulgCont | 5:22 | Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam. | |
Amos | VulgCont | 5:25 | Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? | |
Amos | VulgCont | 5:26 | Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis. | |