AMOS
Chapter 6
Amos | VulgSist | 6:1 | Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. | |
Amos | VulgSist | 6:2 | Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palaesthinorum, et ad optima quaeque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. | |
Amos | VulgSist | 6:4 | Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. | |
Amos | VulgSist | 6:6 | Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Ioseph. | |
Amos | VulgSist | 6:7 | Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium. | |
Amos | VulgSist | 6:8 | Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. | |
Amos | VulgSist | 6:10 | Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? | |
Amos | VulgSist | 6:12 | Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus. | |
Amos | VulgSist | 6:13 | Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiae in absinthium? | |
Amos | VulgSist | 6:14 | Qui laetamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? | |