AMOS
Chapter 3
Amos | VulgSist | 3:1 | Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omnem cognationem, quam eduxi de Terra Aegypti, dicens: | |
Amos | VulgSist | 3:2 | Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. | |
Amos | VulgSist | 3:4 | Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? | |
Amos | VulgSist | 3:5 | numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit? | |
Amos | VulgSist | 3:6 | Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? | |
Amos | VulgSist | 3:7 | Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. | |
Amos | VulgSist | 3:9 | Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus Terrae Aegypti: et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio eius, et calumniam patientes in penetralibus eius. | |
Amos | VulgSist | 3:10 | Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem, et rapinas in aedibus suis. | |
Amos | VulgSist | 3:11 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. | |
Amos | VulgSist | 3:12 | Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. | |
Amos | VulgSist | 3:14 | quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. | |