Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
AMOS
1 2 3 4 5 6 7 8 9
Prev Up Next
Chapter 2
Amos VulgSist 2:1  Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem.
Amos VulgSist 2:2  Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae:
Amos VulgSist 2:3  et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus.
Amos VulgSist 2:4  Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum.
Amos VulgSist 2:5  Et mittam ignem in Iuda, et devorabit aedes Ierusalem.
Amos VulgSist 2:6  Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis.
Amos VulgSist 2:7  Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
Amos VulgSist 2:8  Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
Amos VulgSist 2:9  Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter.
Amos VulgSist 2:10  Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrhaei.
Amos VulgSist 2:11  Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris nazaraeos: numquid non ita est filii Israel dicit Dominus?
Amos VulgSist 2:12  Et propinabitis nazaraeis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis.
Amos VulgSist 2:13  Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno.
Amos VulgSist 2:14  Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
Amos VulgSist 2:15  et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
Amos VulgSist 2:16  et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.