Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Esth VulgCont 10:1  Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
Esth VulgCont 10:2  ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset Mardochæus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium.
Esth VulgCont 10:3  Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
Esth VulgCont 10:4  Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
Esth VulgCont 10:5  Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
Esth VulgCont 10:6  Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
Esth VulgCont 10:8  debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum,
Esth VulgCont 10:9  et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
Esth VulgCont 10:10  Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Iudæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
Esth VulgCont 10:11  Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
Esth VulgCont 10:12  Reversusque est Mardochæus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
Esth VulgCont 10:13  Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.