I CORINTHIANS
Chapter 5
I Co | VulgCont | 5:1 | Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. | |
I Co | VulgCont | 5:2 | Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. | |
I Co | VulgCont | 5:3 | Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, iam iudicavi ut præsens, eum, qui sic operatus est, | |
I Co | VulgCont | 5:4 | in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu, | |
I Co | VulgCont | 5:5 | tradere huiusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi. | |
I Co | VulgCont | 5:6 | Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? | |
I Co | VulgCont | 5:7 | Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. | |
I Co | VulgCont | 5:8 | Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ, et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis, et veritatis. | |
I Co | VulgCont | 5:10 | Non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. | |
I Co | VulgCont | 5:11 | Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is, qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum eiusmodi nec cibum sumere. | |
I Co | VulgCont | 5:12 | Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, iudicare? Nonne de iis, qui intus sunt, vos iudicatis? | |